Acer tsinglingense Fang & Hsieh

Species affinis A. francheti Pax, differt ramulis hornotinis pubescentibus, fructibus persistenter flavescenti-pilosis, foliis distincte 3-Iobatis, margine sinuatis, raro 1-2 crenatis, subtus ut petiolis pubescentibus
Arbor 8-10 m alta. Cortex cinereo-brunneus. Ramuli graciles, teretes vel subangulati, hornotini purpurascentes, cinereo-pubescentes, annotini purpureo-brunnei, glabrescentes. Gemmae conicae ; perulae ovatae, brunneae, extus pubescentes. Folia chartacea, basi subcordata vel rotundata, distincte 3-lobata; lobi omnes acuminati, terminalis oblongo-ovatus, margine sinuato raro 1-2 crenatus ; lobi laterales triangulari-ovati, margine sinuati vel integri ; supra saturate-viridia, glabra, subtus pallidiora, ad venas densius flavescenti-pubescentia; nervi primarii 3, subtus elevati ; nervi laterales 9-11, subtus conspicui ; petioli 6-10 cm longi, flavescenti-pubescentes. Racemi pubescentes, ad ramulo bienno e folioso nascentes. Flores viriduli; sepala oblongo-ovata, 5 mm longa ; petala oblonga, sepalis longiora ; discus extrastamineus ; stamina 8, usque 7 mm longa, filamentis glabris, antheris flavis, oblongo-ellipsoideis; flores pistillati non visi ; pedicelli graciles, 1-2 cm longi, pubescentes. Nuculae flavae, valde convexae, rugosae, flavescenti- pilosae, 1 cm diametro ; alae falcatae, 1.5 cm latae, cum nuculo 4-4.2 cm longae, sub- erectae ; pedicelli 1-1.5 cm longi, pubescentes.