Acer chapaense Gagnep., sp.-nov.

Arbor. Ramuli fructigeri 3 mm. crassi, brunnescentes, glabri. Folia ambitu

orbicularia ; triloba sub 5-loba, glabra, 5-15 cm. diam., basi truncata, vel leviter

emarginata, lobis triangulis, subaequalibus, caudatis, 3,7 cm longis, 2-4 cm

latis, margine integra vel leviter sinuata, supremis lateralibus divaricatis ter-

minalem aequantibus ; nervi basales 5, laterales 2, breves ; vernulae dense

reticulatae ; petiolus gracilis, glaber, 3- 9 cm. longus. Infrutescentiae glabrata,

corymboideae, terminales, saepe geminatae, 4 cm. longae, pedunculo (parte

nuda) 3-4 cm longo ; flores ignoti. Samarae 2, circa 45° divergentes, unaquaque

4cm. longa, 1 cm. lata, parte fertili acuminata, striatosnervosa, 15 mm. longa.